BABYLONICA Spina

BABYLONICA Spina
BABYLONICA Spina
memoratur Plinio l. 13. c. 24. Non omittendum est, et quod Babylone seritur in spinis, quoniam non alibi vivit sicut et viscum in arboribus. Sed illud in spina tantum quae Regia vocatur. Mirumque, eôdem die germinat, quod iniectum est. Inicitur autem ipso Canis ortu et celerrime arborem occupat. Condiunt eô vina, et ideo serunt. Nempe inter stirpes, quae in solo sedem non habent, sed in alienis arboribus et plantis crescunt semen quoddam recenset Theophrastus, unde id Plinius hausit, quod in spina satum, circa ortum Caniculae, eôdem die surgit crescitque ad tantam amplitudinem, ut spinam ipsam amplectatur totam. Vide eum de Causis l. 2. c. 22. Cuius subiti incrementi causa, quod spina eô tempore turget et velut ἐν ὀργασμῷ est. Sed Theophrastus Spinam Regiam, quam ἄκανθαν Βαςιλικὴν vocat, a Babylonica distinguit; quas easdem facit Plinius. Forte eum in errorem adduxit, quod Attici coeterique tum Graeci, Βασιλικὸν de Regibus tantum Persidis dicerent. Quidnam vero proprie nominis illius in Babylonica spina nascentis venire possit, an epithymum, an cuscuta, aliudve quiddam, vide pluribus disputantem Salmas. p. 1290.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • BASILICA Spina — Graece Α῎κανθα Βασιλικὴ, ut eam Theophrastus vocat, Regia dicitur Plinio, cui illa cum Spina Babylonica, de qua supra dictum, eadem est, l. 13. c. 24. Non omittendum est, et quod Babylone seritur in spinis, quoniam non alibi vivit, sicut et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Plants in the Bible — • Discusses all of the types of plants mentioned in the Sacred Scriptures Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Plants in the Bible     Plants in the Bible      …   Catholic encyclopedia

  • Леса Армении — Леса Армении …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”